Liber Ecclesiastes*

Caput 1: Versus 9

Quid est quod.HIER.De his videtur dicere, etc., usque ad ut requiesceret Deus ab omnibus operibus suis die septima.Quid est quod,etc. De naturis in principio mundi creatis, et de successione earum, quomodo veniunt et transeunt; ut homo moritur, homo nascitur, eadem natura est nascentis, quae fuit morientis. Sic de avibus, piscibus, serpentibus et omnibus animantibus; sic de herbis, arboribus et aliis naturis nihil novum invenitur quod antea non fuerit: nihil praeteritum quod post non fiat. Unde,Requievit Deus die septimo ab omni opere suoGen. 2., a novarum creatione naturarum, non a gubernatione, secundum illud:Pater meus usque modo operatur, et ego operorJoan. 5.. Sic ex primordialibus rerum seminibus totius saeculi tempus naturali cursu peragitur.
(* Traductions européennes)